MANUARIAE Sellulariaeque Artes

MANUARIAE Sellulariaeque Artes
MANUARIAE Sellulariaeque Artes
a civibus Romanisolim non exercebantur, teste Dionysiô l. 2. et 9. Apud Athenienses vero, quos universos Theseus divisit in Ε᾿υπατρίδας, qui coeteros dignitate antistabant, et Patricii dici possunt: Γεωμόρους, quirurihabitantes agros colebant: et Φημιουργοὺς, qui in ipsa urbe sedes habebant hi postremi Opifices erant; et circa artes quascumque manuarias occupabantur. Nec tamen illi omnes: Nam cum cives universi a Solone iterum divisi essent in 4. ordines, Pentacosiomedimnos, Equites, Zygitas et Proletarios; ex his, tenuioris fortunae homines liberos suos ruri opus facere docebant, ut est in palliata Menandri fabula Adelphis, apud Terentium: aut ii artificium discebant, ut patet ex Lege: Υ῾ιῶ τρἐφειν τὸν πατέρα μὴ διδαξάμενον τέχνην ἐπάναγκες οὐκ εἶναι, Filius, quem Pater artem non docuerit, ad eum exhibendum ne cogitor: aut peregre ad mercatum ablegabantur, ut habes in Comoediis. Honestiores vero instituebantur in Musicis, in Gymnicis, in re Equestri, ad venandum, in Philosophia, ut inter alia ex Terentio in Andria patet. Sam. Petitus Comm. in LL. Atticas tit. 3. et 4. l. 2. Sic apudAegyptios quoque inferioris conditionis Opifices erant, et militiâ arcebantur, lege Sesostris, neque illis licebat paternae vitae institutum deserer, Scholiastes Apollonii Rhodii. Quod cum didicisset in Aegypto Lycurgus, Lacedaemoniis suis similiter utrumque iniunxit; Plut. in Eo. Sed et apud Thracas, Persas, Scythas, Lydos, et omnes fere Barbaros, illos, qui artificia discebant eorumque liberos, pro ignobilioribus civibus, generosiores autem eos habitos, qui a Manuariis operibus abstinerent, praesertim qui rei militari vacarent: idque didicisse Graecos omnes, Corinthiis exceptis, qui Opifices minime contemptui habuerint, legimus apud Herodotum l. 2. c. 167. Vide Ioh. Marsharmum Can. Chron. Sec. XV. ubi de Aegyptiorum militia. Ut autem Artes, quae magno in pretio Athenis erant diligenter excolerentur, lege cautum: Ο῾ ἀργὸς ὑπεύθυνος ἔςτω παντὶ τῷ βουλομένῳ γράφεςθαι. Lentitudinis dicam quivis impingito: quam ab Aegyptiis sancitam et Athenas a Solone invectam fuisse, auctor est Herodotus Euterpe. Pisistratum tamen eius auctorem facit Theophrastus, apud Plutarchum: At Draco eam prius scripserat, qui τοὺς ἀργοὺς infamiâ notavit, ut est apud Pollucem l. 8. c. 6. Proin et Theseus, pecuniam bove signavit, ut refert Plutarchus, πρὸς γεωργίαν τοὺς πολίτας παρακαλῶν, ad agriculturam cives hortatus: Addit Petitus, καὶ πρὸς τὰς τέχνας, et ad artes seu opificia, ut haberent, unde sibi compararent victum. Quin etiam non licebat servum otiosum alere, qui artem aliquam non sciret: nec advena ad κοινωνίαν τῆς ὀικήσεως aliter, quam e Senatus Areopagitici sententia recipiebatur, ne quis scilicet commigraret temere, et nisi ἐπὶ πέχνῃ aut rei alterius utilis ergo, vide Aristophanem in Pluto. Interim duas artes exercere non licebat, ex Lege, cuius meminit Demosthenes in Timocratea; Μὴ δύο τέχνας μετιέναι. Duas artes ne exerceto. Et lege cavit Solon, τοὺς ἄνδρας μὴ μυροπωλεῖν, Ne quis vir unguentariam facito. Nec peregrinis permissum erat Artem exercere, ex Lege: Τοὺς ξένους ἐν τῇ ἀγορᾷ μὴ ἐργάζεςθαι, Peregrini in foronihil vendunto, neque artem exercento. Quo autem Opificum accenderetur industria, veteri Lege qui inter suos Artifices peritior habebatur, publice epulabatur in Prytaneo, et primam in theatris atque
contionibus occupabat sedem: Τὸν ἄριςτον ὄντα ταῖς ἑαυτοῦ συντεχνῶν σίτησιν ἐν Πρυτανέιῳ λαμβάνειν καὶ προεδρίαν. Sed si quis alius, qui hunc ipsum arte superaret, reperiretur, ei suam σίτησιν locumque prior cedere tenebatur, ut discimus ex Aristophane in Ranis. Committebantur autem inter se uniuscuiusque artis Artifices, ut quis optimus esset fieret palam, festô, quod Χαλκεῖα sive Πάνδημον, quia ab omnibus artificibus tricesimô Pyanepsionis die agitabatur, dictum est, atque hinc Δείξεις i. e. commissiones. Olim tamen, ante Aristotelis aetatem, Diophantus Archon, qui praefuit annô 2. Olymp. 96. volebat, ut soli servi
publici artes exercerent, apud Aristot. Politic. l. 2. c. 7. verum illud vel numquam vel non diu obtinuit: ut tum ex praecedentibus videre est, tum ex Demosthene in Eubulidem, προσήκει τόινυν ὑμῖν βοηθοῦσι τοῖς νόμοις, μὴ τοὺς ἐργαζομένους, ξένους νομίζειν, Convenit vobis legibus suppetias ire, et, qui artem non exercent, pro peregrinis habere. Vide eundem Petitum l. 5. tit. 6. ut et infra, voce Opifices, item Sellularii. Aliter vox Manuariae, sumitur, de parte Mechanices intellecta, quae χειρουργικὴ Graecis, vide infra Mechanice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ARTES — I. ARTES Liberales, vide infra Liberales. II. ARTES Manuariae Sellulariaeque, vide infra vocibus Manuariae, Opisices, Sellulari …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”